COPTOS vel COPTUS

COPTOS vel COPTUS
COPTOS, vel COPTUS
Cana, teste Rhamnusiô, oppidum Thebaidis, commune Aegyptiorum, et Arabum emporium, vergens ad mare Rubrum, ubi cantes sunt, ex quibus eruuntur smaragdi. Cum Ptolemaide, ab Aurelio Probo Imperatore barbaris ereptum, A. C. 279. Vopiscus in eius vita, c. 17. etc. Iuvenal. Sat. 15. v. 28.
Gesta super calide referemus meenia Copti.
Meminit illius Statius, l. 1. Theb. v. 265.
----- Mclius votis Mareotica fumat
Coptos, et aerisoni lugentia flumina Nili.
Ubi sic vetus Schol. Coptos civitas Mareotica Aegypti, in qua Io versa in Isidem colitur, cuius sacris sistrô celebratis, Nilus exAesinat. Huius urbis vetustatem ex eo cognoscimus, quod Regina Isis istic nuntium acceperit de nece mariti sui Osiridis, praeque dolore abseiderie capillos, quô exemplô Isiaci erant calvi. Iuvenal. Sat. 6. v. 533.
Qui grege linigerô circumdatus et grege calvô.
Hinc urbi Κόπτος vel Κοπτὼ nomen esse datum putârunt Graeci, quia κόπτειν significat, διαίρεσιν καὶ τομὴν, ut ait Eustath. Sed aln ex eo hoc vocabulum urbi impositum existimant, quia, cum in ea degeret Isis, privata sit Osiride, nam Coptus linguâ Aegyptiacâ privationem notar. De utroque sic Plut. l. de Isid. et Osir. Τὴν δὲ Ι῎σιν αἰςθομεν´ην κείρεςθαι μὲν ενταῦθα τῶ πλοκάμων ἕνα; καὶ πένθιμον ςτολην` ἀναλαβεῖν, ὅπου τῇ πόλει μέχρι νυν̑ οὔνομα Κοπτώ. Ε῞τεροι δὲ τοὔνομα σημαίνειν οἴονται ςτέρησιν, τὸ γὰρ ἀποςτερεῖν, κόπτειν λέγουσι. Vossius autem plane iis assentit, quibus Coptos tori Aegypto creditur nomen dedisie, nempe ut Α῎ιγυπιος dicatur, quasi αἶα Γύπτος, sive Κόπτος, vel τῆς Κόπτου. Atque hanc opinionem admodunt firmas Ignatius Patriarcha Antiochenus, vir reconditae eruditionis epistolâea, quam Arabice scripsit ad summum virum Ios. Scaligerum. Nic. Lloydius. Vide P. de Valle, Itiner. tom. 1. Est et Armeniae Zephyricae vicinum oppid. Cedrenus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”